Löydetty 368 Tulokset: mos

  • Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; (Liber Ieremiae 52, 13)

  • Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. (Prophetia Ezechielis 7, 24)

  • Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis. (Prophetia Ezechielis 11, 6)

  • Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. (Prophetia Ezechielis 16, 41)

  • Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu. (Prophetia Ezechielis 22, 5)

  • Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)

  • ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)

  • et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. (Prophetia Ezechielis 23, 47)

  • Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim. (Prophetia Ezechielis 27, 6)

  • Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 13)

  • idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum. (Prophetia Ezechielis 28, 7)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina