Löydetty 128 Tulokset: muneribus fide implet promissio

  • In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne. (Liber Ecclesiasticus 45, 4)

  • In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)

  • Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! (Liber Isaiae 5, 23)

  • Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. (Liber Isaiae 19, 21)

  • Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)

  • Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)

  • et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)

  • Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? (Prophetia Ezechielis 20, 39)

  • Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. (Prophetia Osee 2, 22)

  • Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet”. (Prophetia Habacuc 2, 4)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina