Löydetty 38 Tulokset: nationes

  • Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere et relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum. (Liber Thobis 14, 6)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)

  • et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)

  • Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 3, 8)

  • Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae; (Liber Sapientiae 8, 14)

  • Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)

  • quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. (Liber Isaiae 11, 12)

  • Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)

  • Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”. (Liber Isaiae 43, 9)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina