Löydetty 267 Tulokset: nequitia peccare paenitentiam iustitia
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, (Epistula ad Romanos 3, 21)
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)
Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “Qui fecerit homo, vivet in eis”. (Epistula ad Romanos 10, 5)
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. (Epistula I ad Corinthios 15, 34)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)
Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur. (Epistula II ad Corinthios 7, 10)