Löydetty 218 Tulokset: nocte

  • Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”. (Liber II Paralipomenon 1, 7)

  • Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. (Liber II Paralipomenon 7, 12)

  • Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. (Liber II Paralipomenon 21, 9)

  • Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 15)

  • fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. (Liber Nehemiae 2, 13)

  • Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. (Liber Nehemiae 2, 15)

  • Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. (Liber Nehemiae 4, 3)

  • Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum. (Liber Thobis 2, 9)

  • dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, (Liber Thobis 6, 11)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina