Löydetty 279 Tulokset: nomine Dei
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (Evangelium secundum Lucam 23, 50)
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam. (Evangelium secundum Ioannem 14, 14)
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)