Löydetty 239 Tulokset: novum hominem

  • nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)

  • Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7, 28)

  • Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones. (Liber Ecclesiastes 7, 29)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; (Liber Sapientiae 2, 23)

  • et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, (Liber Sapientiae 9, 2)

  • Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)

  • Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris. (Liber Ecclesiasticus 3, 19)

  • Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)

  • Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina