Löydetty 65 Tulokset: nullus Noah

  • Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. (Liber Esther 9, 16)

  • De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)

  • Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)

  • terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat”. (Liber Iob 10, 22)

  • Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. (Liber Iob 12, 14)

  • ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, (Liber Iob 38, 26)

  • Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium. (Liber Sapientiae 7, 5)

  • Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. (Liber Ecclesiasticus 22, 19)

  • Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum. (Liber Isaiae 41, 28)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina