Löydetty 37 Tulokset: octavo
Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur (Liber Numeri 7, 54)
Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis (Liber Numeri 29, 35)
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. (Liber I Regum 12, 32)
Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam. (Liber I Regum 15, 1)
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)
Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)
sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem. (Liber II Regum 23, 23)
egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)
Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 11)
Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem. (Liber II Paralipomenon 7, 9)