Löydetty 963 Tulokset: omnia
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; (Epistula ad Ephesios 1, 10)
in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 11)
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, (Epistula ad Ephesios 1, 22)
quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. (Epistula ad Ephesios 1, 23)
et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, (Epistula ad Ephesios 3, 9)
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)
unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)
omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, (Epistula ad Ephesios 5, 13)