Löydetty 240 Tulokset: pactum aqua

  • Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant. (Liber II Regum 17, 15)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis, (Liber II Regum 17, 35)

  • Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos, (Liber II Regum 17, 38)

  • quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt. (Liber II Regum 18, 12)

  • Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)

  • et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel”. (Liber II Paralipomenon 6, 11)

  • ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, (Liber II Paralipomenon 6, 14)

  • Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 32)

  • Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina