Löydetty 126 Tulokset: peccata
Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. (Liber Ecclesiasticus 28, 1)
Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
Abstine te a lite et minues peccata: (Liber Ecclesiasticus 28, 10)
Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)
Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, (Liber Ecclesiasticus 47, 29)
Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata. (Liber Ecclesiasticus 48, 18)
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt. (Liber Isaiae 1, 18)
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)
Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)