Löydetty 158 Tulokset: pedes
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. (Evangelium secundum Lucam 24, 40)
Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 5)
Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “Domine, tu mihi lavas pedes?”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 6)
Dicit ei Petrus: “Non lavabis mihi pedes in aeternum!”. Respondit Iesus ei: “Si non lavero te, non habes partem mecum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Dicit ei Iesus: “Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 10)
Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “Scitis quid fecerim vobis? (Evangelium secundum Ioannem 13, 12)
Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)