Löydetty 354 Tulokset: perditionem Nabuchodonosor mare
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. (Prophetia Zachariae 9, 10)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)