Löydetty 117 Tulokset: ponam

  • Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)

  • Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, (Liber Iob 5, 8)

  • Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)

  • Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, (Liber Iob 23, 4)

  • “Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 40, 4)

  • “Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt”. (Liber Psalmorum 12, 6)

  • Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Dixi: “Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me”. (Liber Psalmorum 39, 2)

  • Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius. (Liber Psalmorum 89, 26)

  • Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. (Liber Psalmorum 89, 28)

  • Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli. (Liber Psalmorum 89, 30)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina