Löydetty 165 Tulokset: potest
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
“Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
“Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “Quomodo potest Satanas Satanam eicere? (Evangelium secundum Marcum 3, 23)
Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; (Evangelium secundum Marcum 3, 24)