Löydetty 187 Tulokset: praesidio oboedientia vocatur sacrificium

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 7)

  • Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha. (Liber I Maccabaeorum 12, 37)

  • Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros. (Liber I Maccabaeorum 16, 15)

  • Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias. (Liber II Maccabaeorum 1, 23)

  • accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica. (Liber II Maccabaeorum 1, 26)

  • Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)

  • Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai. (Liber II Maccabaeorum 1, 36)

  • Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. (Liber II Maccabaeorum 2, 9)

  • misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)

  • Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium. (Liber II Maccabaeorum 4, 20)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina