Löydetty 241 Tulokset: primum templum

  • “Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo, (Liber II Regum 22, 4)

  • tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum. (Liber II Regum 22, 6)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)

  • Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)

  • Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores (Liber II Regum 25, 18)

  • de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 27)

  • Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam: (Liber I Paralipomenon 29, 3)

  • Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)

  • Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. (Liber II Paralipomenon 24, 18)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina