Löydetty 35 Tulokset: profecti

  • Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum. (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • Profecti igitur sunt de cognatione Dan, de Saraa et Esthaol, sescenti viri accincti armis bellicis. (Liber Iudicum 18, 11)

  • Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)

  • Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)

  • dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber II Samuelis 23, 17)

  • Et in die octava dimisit populos; qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo. (Liber I Regum 8, 66)

  • Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)

  • et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)

  • Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)

  • Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. (Liber II Maccabaeorum 12, 29)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina