Löydetty 651 Tulokset: propter
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 25)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)