Löydetty 64 Tulokset: proximum
Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 4)
incorruptio autem facit esse proximum Deo; (Liber Sapientiae 6, 19)
Ne reverearis proximum tuum in casu suo (Liber Ecclesiasticus 4, 27)
Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)
Unusquisque proximum sibi non angustiavit, (Liber Ecclesiasticus 16, 28)
Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet. (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
Corripe proximum, ne forte dixerit et, si dixerit, ne forte iteret. (Liber Ecclesiasticus 19, 14)
quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum, antequam commineris, (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. (Liber Ecclesiasticus 27, 21)