Löydetty 694 Tulokset: rea

  • Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)

  • Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter”. (Liber I Samuelis 1, 22)

  • Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)

  • Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat, (Liber I Samuelis 6, 8)

  • Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. (Liber I Samuelis 6, 15)

  • Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)

  • Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. (Liber I Samuelis 17, 5)

  • Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. (Liber I Samuelis 17, 6)

  • Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)

  • Et nuntiaverunt David di centes: “Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas”. (Liber I Samuelis 23, 1)

  • Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. (Liber II Samuelis 1, 24)

  • Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina