Löydetty 178 Tulokset: reges

  • Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque Persarum; (Prophetia Danielis 8, 20)

  • Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae. (Prophetia Danielis 11, 2)

  • Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)

  • Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)

  • Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. (Prophetia Habacuc 1, 10)

  • et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)

  • Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)

  • Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)

  • Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt”. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)

  • Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)

  • Dixit autem eis: “Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)

  • Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. (Actus Apostolorum 4, 26)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina