Löydetty 238 Tulokset: regnavit Ieroboam

  • Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel; (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)

  • Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est; (Liber II Paralipomenon 10, 2)

  • Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio”. (Liber II Paralipomenon 10, 12)

  • Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)

  • Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam. (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. (Liber II Paralipomenon 11, 14)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina