Löydetty 238 Tulokset: regnavit Ieroboam

  • Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo. (Liber II Regum 13, 2)

  • Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13, 6)

  • Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. (Liber II Regum 13, 11)

  • Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. (Liber II Regum 13, 13)

  • Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. (Liber II Regum 13, 24)

  • Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. (Liber II Regum 14, 1)

  • Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. (Liber II Regum 14, 2)

  • Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. (Liber II Regum 14, 16)

  • Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)

  • Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 14, 24)

  • Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. (Liber II Regum 14, 27)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina