Löydetty 254 Tulokset: regnum Dei redemptionem

  • Et ornata es auro et argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. (Prophetia Ezechielis 16, 13)

  • ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud. (Prophetia Ezechielis 17, 14)

  • et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. (Prophetia Ezechielis 29, 14)

  • Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)

  • Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. (Prophetia Danielis 2, 39)

  • Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. (Prophetia Danielis 2, 40)

  • Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)

  • Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • (33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli. (Prophetia Danielis 4, 23)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina