Löydetty 2589 Tulokset: regnum Israël idololatria

  • Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)

  • non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)

  • An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)

  • Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)

  • deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)

  • Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)

  • Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)

  • Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. (Epistula ad Galatas 6, 16)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina