Löydetty 149 Tulokset: remissionem gratiam

  • Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, (Liber II Maccabaeorum 2, 27)

  • Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)

  • et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus. (Liber Proverbiorum 3, 4)

  • Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; (Liber Proverbiorum 3, 34)

  • Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. (Liber Proverbiorum 12, 2)

  • Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)

  • Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino. (Liber Proverbiorum 18, 22)

  • Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)

  • Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. (Liber Proverbiorum 28, 23)

  • Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina