Löydetty 121 Tulokset: rest on Septimo die servare sabbati

  • Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum; (Liber Deuteronomii 15, 12)

  • Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)

  • Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis. (Liber Iosue 6, 4)

  • Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies. (Liber Iosue 6, 15)

  • Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)

  • Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis, (Liber Iudicum 14, 17)

  • et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: “Quid dulcius melle, et quid leone fortius?”. Qui ait ad eos: “Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam”. (Liber Iudicum 14, 18)

  • irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)

  • Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina