Löydetty 31 Tulokset: revertere

  • Ne dicas amico tuo: “Vade et revertere, cras dabo tibi”, cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)

  • antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. (Canticum Canticorum 2, 17)

  • Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. (Liber Ecclesiasticus 17, 23)

  • Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)

  • Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)

  • Cum nondum reverteretur, dixit: “Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina