Löydetty 245 Tulokset: sacerdotes album

  • Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 17)

  • Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)

  • et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 21)

  • et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)

  • Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)

  • Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)

  • Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)

  • Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes; (Liber II Samuelis 20, 25)

  • Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)

  • Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina