Löydetty 25 Tulokset: salvi
Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 56)
Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)
Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri”. (Actus Apostolorum 15, 1)
dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”. (Actus Apostolorum 27, 31)
Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! (Epistula ad Romanos 5, 9)
Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; (Epistula ad Romanos 5, 10)
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)