Löydetty 359 Tulokset: sanguinem legem

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)

  • enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)

  • Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)

  • et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina