Löydetty 167 Tulokset: sapientia

  • et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 16)

  • Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)

  • Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; (Liber Ieremiae 9, 22)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. (Liber Ieremiae 10, 12)

  • Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: “Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum. (Liber Ieremiae 49, 7)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; (Liber Ieremiae 51, 15)

  • in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; (Prophetia Ezechielis 28, 4)

  • et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina