Löydetty 171 Tulokset: servus Dei

  • quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: “Servus meus es tu; elegi te et non abieci te”. (Liber Isaiae 41, 9)

  • Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)

  • Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)

  • Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)

  • Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me. (Liber Isaiae 44, 21)

  • et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)

  • Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)

  • Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones (Liber Ieremiae 2, 14)

  • Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. (Prophetia Ezechielis 37, 24)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina