Löydetty 95 Tulokset: solus

  • in eo quod dicit: “Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; (Liber Ecclesiasticus 11, 19)

  • Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)

  • Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 34, 21)

  • Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)

  • Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa, (Liber Isaiae 2, 17)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”. (Liber Isaiae 37, 20)

  • Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)

  • “Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus sedebam, quoniam indignatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)

  • Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina