Löydetty 36 Tulokset: speculator aggeris miles arcus

  • Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, (Liber Genesis 9, 14)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)

  • et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)

  • Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)

  • A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)

  • vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”. (Liber II Samuelis 18, 26)

  • Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina