Löydetty 344 Tulokset: suae
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. (Liber Proverbiorum 5, 23)
Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. (Liber Proverbiorum 6, 31)
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, (Liber Proverbiorum 9, 14)
Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. (Liber Proverbiorum 10, 1)
Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. (Liber Proverbiorum 11, 17)
Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)
Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. (Liber Proverbiorum 16, 17)
Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. (Liber Proverbiorum 22, 5)
Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. (Liber Proverbiorum 22, 8)
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)
Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit. (Liber Proverbiorum 30, 11)