Löydetty 344 Tulokset: suae

  • sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)

  • Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae, (Liber Ruth 1, 7)

  • Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)

  • Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant. (Liber Ruth 1, 22)

  • Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. (Liber Ruth 2, 18)

  • Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes; (Liber I Samuelis 1, 4)

  • Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae (Liber I Samuelis 7, 15)

  • Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. (Liber I Samuelis 15, 35)

  • Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: “Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris!”. (Liber II Samuelis 6, 20)

  • Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae. (Liber II Samuelis 6, 23)

  • Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina