Löydetty 335 Tulokset: suos

  • Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt. (Liber II Samuelis 13, 29)

  • Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; (Liber I Regum 1, 9)

  • Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 15)

  • Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 44)

  • Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)

  • Dixitque ad filios suos: “Sternite mihi asinum!”. Qui cum stravissent, (Liber I Regum 13, 27)

  • Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: “Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; iuxta ossa eius ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)

  • Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20, 32)

  • Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos. (Liber I Regum 20, 38)

  • dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina