Löydetty 21 Tulokset: talia
Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia in sempiternum; (Liber Ecclesiasticus 45, 15)
prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius? (Liber Ieremiae 5, 31)
Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)
Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)