Löydetty 170 Tulokset: tentorium conventus

  • eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis”. (Liber Numeri 8, 26)

  • Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. (Liber Numeri 10, 3)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)

  • statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus”. Cumque fuissent egressi, (Liber Numeri 12, 4)

  • Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, (Liber Numeri 14, 10)

  • et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. (Liber Numeri 16, 19)

  • Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)

  • Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus. (Liber Numeri 17, 8)

  • Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus. (Liber Numeri 17, 15)

  • Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis. (Liber Numeri 17, 19)

  • Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina