Löydetty 1195 Tulokset: terra
Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)
Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)
Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est. (Prophetia Ioel 2, 21)
Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; (Prophetia Ioel 3, 3)
Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)
Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum desolationis, pro eo quod inique egerint in filios Iudae et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum. (Prophetia Ioel 4, 19)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; (Prophetia Amos 2, 10)
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit? (Prophetia Amos 3, 5)
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)
Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 11)