Löydetty 163 Tulokset: territorio belli victoria promissionem hæreditatem Basã Galaad et Jaboc

  • Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. (Liber Iudith 2, 16)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentia et admirabilis in militia belli. (Liber Iudith 11, 8)

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? (Liber Iob 38, 23)

  • Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. (Liber Iob 40, 32)

  • Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, (Liber Psalmorum 60, 9)

  • Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 78, 9)

  • meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum. (Liber Psalmorum 108, 9)

  • Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)

  • quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)

  • Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina