Löydetty 251 Tulokset: unus
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. (Evangelium secundum Lucam 22, 50)
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: (Evangelium secundum Ioannem 6, 8)
Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: (Evangelium secundum Ioannem 7, 50)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Vos nescitis quidquam (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)