Löydetty 46 Tulokset: urbis

  • Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi. (Liber Iosue 8, 9)

  • Cumque omnes pugnatores cum eo ascendissent et appropinquassent civitati, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. (Liber Iosue 8, 11)

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent. (Liber Iosue 8, 20)

  • Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue. (Liber Iosue 8, 23)

  • Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)

  • Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 16)

  • Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 17)

  • Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. (Liber Iosue 20, 4)

  • Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina