Löydetty 31 Tulokset: uxoris
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)
Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. (Liber Leviticus 18, 18)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. (Liber Iudicum 4, 17)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)
Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)
Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. (Liber I Regum 11, 19)
Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. (Liber II Regum 5, 2)
Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid. (Liber I Paralipomenon 2, 29)
Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum. (Liber I Paralipomenon 4, 19)