Löydetty 621 Tulokset: verbum Dei audi

  • Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere”. (Liber I Samuelis 28, 22)

  • Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7, 21)

  • Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! (Liber II Samuelis 7, 25)

  • Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)

  • Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)

  • Dixit autem Ionadab ad regem: “Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est”. (Liber II Samuelis 13, 35)

  • Dixit ergo mulier: “Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum”. Et ait: “Loquere”. (Liber II Samuelis 14, 12)

  • Dixitque mulier: “Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. (Liber II Samuelis 14, 13)

  • Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. (Liber II Samuelis 14, 15)

  • Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14, 17)

  • Et respondens rex dixit ad mulierem: “Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo”. Dixitque mulier: “Loquatur dominus meus rex”. (Liber II Samuelis 14, 18)

  • Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina