Löydetty 687 Tulokset: verbum Dei iustitiam
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. (Epistula ad Romanos 9, 28)
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)
ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; (Epistula ad Romanos 10, 3)
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)