Löydetty 118 Tulokset: vestras
Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)
Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
In patientia vestra possidebitis animas vestras. (Evangelium secundum Lucam 21, 19)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, (Actus Apostolorum 15, 24)
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)
Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)
aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. (Epistula Iacobi 5, 4)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)